# Epistulae Variae 1.373-377

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.373-1.377. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.373

Clementissimo imperatori EUGENIO AMBROSIUS episcopus.
1. Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem deflectere, nec pluris facere cujusvis hominis, quam Christi gratiam consuevi. Nemini enim facio injuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator, tacebo. Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium.
2. Retulerat vir amplissimus Symmachus, cum esset praefectus Urbis, ad Valentinianum augustae memoriae imperatorem juniorem, ut templis, quae sublata fuerant, reddi juberet. Functus est ille partibus suis pro studio et cultu suo. Utique etiam ego episcopus partes meas debui recognoscere. Dedi libellos imperatoribus duos, quibus significarem sumptus sacrificiorum christianum virum non posse reddere: et non fuisse quidem me auctorem, cum tollerentur; auctorem tamen fieri, quominus decernerentur: deinde quia dare eos ipse simulacris videretur, non reddere. Quod enim ipse non abstulerat, non quasi ipse reddebat: sed arbitratu proprio largiebatur ad superstitionis impensas. Postremo si fecisset, aut non veniret ad Ecclesiam, aut si veniret, futurum ut aut sacerdotem non inveniret, aut inveniret sibi in Ecclesia resistentem. Nec ad excusationem obtendi posse, quod esset catechumenus; cum non liceat etiam catechumenis sumptus idolis subministrare.
3. Lecti sunt libelli mei in consistorio, aderat amplissimus honore magisterii militaris Bauto comes, et Rumoridus, et ipse ejusdem dignitatis gentilium nationum cultui inserviens a primis pueritiae suae annis. Valentinianus tunc temporis audivit suggestionem meam, nec fecit aliud, nisi quod fidei nostrae ratio poscebat. Acquieverunt etiam comiti suo.
1011 4. Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione hujusmodi, licet non totus senatus poposcerit, insinuationi meae tandem assensionem detulit, et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus, nec moleste tulit; quia non pro meis commodis faciebam, sed quod et ipsi, et animae meae proderat, in conspectu regis loqui non confundebar (Psal. CXVIII, 46).

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
