Latin
Lines 1.38-1.40
Ambrosius, Epistulae Variae 1.38-40
Not analysed yet
22. Scivit igitur humiliari, qui humiliatus est usque ad carcerem; et cum sustineret calumniam, maluit crimen falsum subire, quam verum referre. Scivit, inquam, humiliari, quia humiliabatur pro virtute. Humiliabatur in typo ejus, qui se erat humiliaturus usque ad mortem, mortem autem crucis: qui venturus erat, ut vitam hanc de somno resuscitaret; et somnium 760 esse hunc vivendi usum doceret, in quo diversae commutationum vices tamquam ebriae, et nihil solidum, nihil firmum, tamquam dormientis somnium videntes non videmus, et audientes non audimus, et manducantes non satiamur, gratulantes non gratulamur, currentes non pervenimus. Vanae spes hominum in hoc saeculo, qui ea quae non sunt, tamquam quae sint, sequenda arbitrentur. Itaque inanes et vacuae rerum species tamquam in somnio venerunt, abierunt: astiterunt, evanuerunt. Circumfusae et dispersae sunt, teneri videntur, et non tenentur. Denique ubi quis audivit dicentem: Surge qui dormis (Ephes. V, 11), et de saeculi istius somno exsurrexit, falsa haec intellexit omnia: evigilavit, et fugit somnium, fugit potestas, abiit cura patrimonii, formae venustas, honorum studium. Haec enim somnia sunt, quibus non moventur, qui vigilant corde: sed dormientes exagitantur.
23. Vadatur hunc sermonem meum sanctus Joseph, non esse perpetua nec diuturna, quae sunt hujus saeculi, qui ab initio nobilis genere, censu dives, subito ignobilis servulus est, et (quod ipsam servitii vilitatem acerbat) degeneris domini aere emptum mancipium. Minus enim vile putatur servire libero: geminatur autem servitus ubi servitur vernaculis. Servus igitur ex genere praeclaro, pauper ex patre divite, de amore ad odium, de gratia ad supplicium: rursus de carcere ad aulam, de reatu ad judicium traductus; neque adversis fractus est, neque elevatus secundis (Gen. XLI, 39 et seq.) .
24. Astipulatur etiam momentarias esse vices rerum etiam sancti David frequenter variatus status, qui despectus patri, pretiosus Deo; triumpho nobilis, invidia vilis (I Reg. XVI, 11 et seq.) ,accitus ad ministerium regium, electus ad affinitatem (I Reg. XVIII, 2 et seq.) ,postremo faciem et ora mutatus, exsul regni, fugitans parricidii, nunc sua offendicula deplorabat, et rursus aliena removebat, conciliato haerede nobilior, quam decolorato (II Reg. XII, 1 et seq.) Expertus igitur omnia, pulchre dixit: Bonum mihi quod humiliatus sum (Psal. CXVIII, 71).