Latin · ~7 min
Lines 1.383-1.387
Ambrosius, Epistulae Variae 1.383-387
Not analysed yet
10. Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa fuerant, deputarentur. Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: judex rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit facere, o Imperator, dubitari non potest. Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat in potestate, debuisti ab sacerdote consulere.
11. Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec solus id suasi. Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi; quia non potui tibi credere modeste. Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit. Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum. Denique reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror.
12. Tamen ubi causa emersit officii mei, pro his qui sollicitudinem sui gerebant, et scripsi et rogavi; ut ostenderem in causis Dei timorem mihi justum inesse, nec pluris me facere adulationem, quam animam meam: in his vero, in quibus vos rogari decet, etiam me exhibere sedulitatem potestati debitam, sicut et scriptum est: Cui honorem, honorem: cui tributum, tributum (Rom. XIII, 7). Nam cum privato detulerim corde intimo, quomodo non deferrem imperatori? Sed qui vobis deferri vultis, patimini ut deferamus ei, quem imperii vestri vultis auctorem probari.
EPISTOLA LXI.
Cur Mediolano secesserit, ac mature eodem redierit, declarato, gratiisque Deo propter opem THEODOSIO praestitam actis, voluntati ejusdem principis obsecuturum se pollicetur. Cujus pietatem summe commendans, ut clementia utatur petit.