# Epistulae Variae 1.404-407

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.404-1.407. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.404

EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.
Clementissimo imperatori EUGENIO AMBROSIUS episcopus.
1. Secessionis mihi causa timor Domini fuit, ad quem omnes actus meos, quantum queo, dirigere, neque umquam ab eo mentem deflectere, nec pluris facere cujusvis hominis, quam Christi gratiam consuevi. Nemini enim facio injuriam, si omnibus Deum praefero; et confidens in ipso, non vereor vobis imperatoribus dicere, quae pro meo captu sentio. Itaque quod apud alios imperatores non tacui, nec apud te, clementissime Imperator, tacebo. Atque ut ordinem rerum custodiam, strictim recensebo, quae ad hoc spectant negotium.
2. Retulerat vir amplissimus Symmachus, cum esset praefectus Urbis, ad Valentinianum augustae memoriae imperatorem juniorem, ut templis, quae sublata fuerant, reddi juberet. Functus est ille partibus suis pro studio et cultu suo. Utique etiam ego episcopus partes meas debui recognoscere. Dedi libellos imperatoribus duos, quibus significarem sumptus sacrificiorum christianum virum non posse reddere: et non fuisse quidem me auctorem, cum tollerentur; auctorem tamen fieri, quominus decernerentur: deinde quia dare eos ipse simulacris videretur, non reddere. Quod enim ipse non abstulerat, non quasi ipse reddebat: sed arbitratu proprio largiebatur ad superstitionis impensas. Postremo si fecisset, aut non veniret ad Ecclesiam, aut si veniret, futurum ut aut sacerdotem non inveniret, aut inveniret sibi in Ecclesia resistentem. Nec ad excusationem obtendi posse, quod esset catechumenus; cum non liceat etiam catechumenis sumptus idolis subministrare.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
