# Epistulae Variae 1.43-47

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.43-1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.43

27. Commendo tibi, fili, Ecclesiam, quae est ad Forum Cornelii, quo eam de proximo intervisas frequentius, donec ei ordinetur episcopus. Occupatus diebus ingruentibus quadragesimae, tam longe non possum excurrere.
28. Habes illic Illyrios de mala doctrina Arianorum, cave eorum zizania: non appropinquent fidelibus, non serpant adulterina semina: advertant quid propter suam perfidiam acciderit sibi, quiescant, ut veram fidem sequantur. Difficile quidem imbuti animi infidelitatis venenis abolere possunt impietatis suae glutinum; si tamen in iis virus infaustum inoleverit, nec facile iis credendum putes. Nervi enim sunt, et quidam artus sapientiae, non temere credere, maxime in causa fidei, quae raro perfecta est in hominibus.
29. Tamen si quis est, qui licet suspectae sit infirmitatis, et nutantis affectus, purgare habitam de se opinionem velit, permitte ut satisfecisse se putet, indulge aliquantulum; cujus enim excluditur satisfactio, avertitur animus. Nam etiam medendi periti cum vident notas aegritudines, ut ipsi appellant, medicinam quidem non adhibent; sed tamen medicinae tempus exspectant: nec deserunt invalidum, sed lenioribus verbis, aut quibus possunt, palpant delinimentis; ne aut intermissa aegritudo desperatione animi gravescat, aut crudior medicinam 762 respuat: eo quod ad maturitatem pervenire nequeat, si indigestae insolens rerum hujusmodi medicus adhibeat manus. Siquidem et pomum cum immaturum exagitatur, cito deperit.
30. Et quia de agro exemplum sumpsimus, praecipe illis inviolata confinii servare jura, paternos custodire terminos, quos Lex tuetur. Supra fraternam charitatem frequenter est vicini gratia (Deut. XIX, 14); ille enim saepe longe, hic in proximo est, vitae omnis testis, conversationis arbiter. Delectet eum per finitima spatia laxari liberum pecus, et in herba viridi projectum secura captare otia.
31. Servos quoque dominus jure servitii subditos habeat pro moderamine coercitionis, quasi animae consortes. Paterfamilias enim dicitur, ut quasi filios regat; quoniam et ipse Dei servus est, et patrem appellat Dominum coeli, moderatorem potestatum omnium. Vale et nos dilige, ut facis; quia nos te diligimus.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
