# Epistulae Variae 1.63-66

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.63-1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.63

5. Multus tamen nobis cum his sermo fuit, propositae divinae in medio Scripturae, disceptandi de primo ortu diei in horam septimam copia data, delata patientia. Atque utinam pauca dixissent, vel certe quae audivimus, possemus abolere! Nam sacrilegis vocibus cum Arius solum Patrem sempiternum, solum bonum, solum verum Deum, solum immortalitatem habentem, solum sapientem, solum 808 potentem dicendo, expertem horum Filium impia commonitione voluisset intelligi; isti Arium potius sequi, quam sempiternum Deum Dei Filium, et verum Deum, et bonum Deum, et sapientem, et potentem, et immortalitatem habentem voluerunt fateri. Multas horas frustra consumpsimus. Crescebat illorum impietas, nec corrigi ullo poterat modo.
6. Denique cum viderent se Arii epistolae sacrilegiis perurgeri (quam ideo subdidimus, ut eam etiam vestra clementia perhorresceret), resilientes de media epistolae lectione, petierunt ut eorum propositis responderemus. Quamquam non esset ordinis neque rationis, ut proposita interrumperemus; responsumque esset a nobis ut damnarent Arii impietates, et de quibus vellent, ordine, locoque servato, eorum intentionibus responderemus: tamen acquievimus praeposterae voluntati. Ibi tum Evangelii scripta falsantes, proposuerunt nobis, dixisse Dominum: Qui me misit, major me est; cum aliter scriptum doceat series Scripturarum.
7. Redarguti de falsitate sunt, ut faterentur; nec tamen ratione correcti. Nam cum diceremus secundum carnis susceptionem minorem Patre suo Filium dici, secundum divinitatem autem pro testimoniis Scripturarum parem Patri et aequalem probari, nec posse ibi esse discretionis gradus alicujus, aut magnitudinis, ubi esset unitas potestatis; non solum illi noluerunt emendare errorem, sed etiam vesaniam augere coeperunt, ut et subjectum secundum divinitatem dicerent Filium, quasi ulla Dei secundum divinitatem et majestatem suam possit esse subjectio. Mortem denique ejus non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem quamdam divinitatis referunt.
8. Horremus, clementissimi principes, tam dira sacrilegia, pravosque doctores; et ne ulterius populos deciperent quos tenebant, sacerdotio putavimus abdicandos; quoniam subditi libelli impietatibus concinebant. Neque enim dignum est ut ejus sacerdotium sibi vindicent, quem negarunt. Vestram fidem, vestram gloriam deprecamur, ut reverentiam imperii vestri deferatis auctori, censeatisque impietatis assertores, et adulteros veritatis, datis apicibus clementiae vestrae ad judicia competentia, ab Ecclesiae arcendos esse liminibus, et ut in damnatorum locum per nostrae parvitatis legatos sancti subrogentur sacerdotes.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
