# Epistulae Variae 1.77-82

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.77-1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.77

4. Cum igitur scriptum sit: Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 10); cum et alius vir sancto locutus Spiritu, dixerit declinandas hujusmodi bestias, nec salutatione recipiendas (II Joan. 10), neque congressu: quomodo fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae judicemus? Quid etiam si deforet? tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam Apostolorum fidem, ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim in omnes venerandae communionis jura dimanant. Et ideo petimus et rogamus ut obrependi ei adimere dignemini facultatem.
5. Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem; ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur: quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sunt (I Tim. III, 7), quali testimonio et cives proprii prosecuti sunt, clementia vestra meminisse dignetur. Pudet enim dicere, inverecundum est recensere quam turpis fama ejus convicio sauciaverit. Quo saltem pudore constrictus conticescere debuisset; et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae, concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret. Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscissum hominem Paschasium, signiferum furoris sui, missis litteris, serit turbas, gentiles 812 quosque ac perditos homines concitare conatur.
6. Oramus igitur, ut jam et populo Romano, qui post relationem praefecti Urbis pendet incertus, et nobis sacerdotibus securitatem interdictam importunissimi hominis abjectione tribuatis. Quo impetrato, apud Deum omnipotentem Patrem, et Christum et Dominum Deum gratias jugi continuatione celebremus.
EPISTOLA XII.
Aguntur imperatoribus gratiae ob restitutam Ecclesiae tranquillitatem, eisdemque episcoporum preces promittuntur. Tum nuntiatis quibusdam catholicorum discidiis, rogantur iidem principes, ut Alexandriae jubeant coire concilium, cui et auxilium suum impendere non dedignentur, magnum episcopis collaturi beneficium.
Imperatoribus clementissimis christianisque, et gloriosis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTIANO, et THEODOSIO sanctum Concilium quod convenit Aquileiae.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
