# Epistulae Variae 1.87-91

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.87-1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.87

5. Et quidem nisi hostilis impedimento fuisset irruptio, aliquos etiam de nostro numero disposueramus illo dirigere, qui sequestres et arbitri refundendae, si fieri posset, pacis existerent. Sed quia studia nostra tunc temporis habere effectum per tumultus publicos nequiverunt, oblatas pietati vestrae opinamur preces nostras, quibus juxta partium factum poposcimus ut altero decedente, penes superstitem Ecclesiae jura permanerent, nec aliqua superordinatio vi attentaretur. Ideoque petimus vos, clementissimi et christiani principes, ut et Alexandriae sacerdotum catholicorum omnium concilium fieri censeatis, qui inter se plenius tractent atque definiant quibus impertienda communio quibusque servanda sit.
814 6. Nam etsi Alexandrinae Ecclesiae semper dispositionem ordinemque tenuerimus, et juxta morem consuetudinemque majorum, ejus communionem indissolubili societate ad haec usque tempora servemus; tamen ne aut aliqui videantur esse posthabiti, qui etiam pacto, quod stare volumus, communionem nostram rogarunt: aut illius pacis et societatis fidelium neglecta compendia; id obsecramus, ut cum inter se coetu pleniore tractaverint, etiam auxilia decretis sacerdotalibus vestrae pietatis aspirent. Et nobis deferri in notitiam censeatis; ne titubanti nutemus affectu, sed laeti atque securi pietati vestrae apud Deum omnipotentem agamus gratias, non solum quia exclusa perfidia est, sed quia catholicis fides et concordia est restituta. Quod a vobis Africanae et Gallicanae Ecclesiae per legatos obsecrant, hoc est, ut toto vobis faciatis in orbe episcopos debitores; licet non mediocre sit debitum, quod virtuti vestrae debetur.
7. Ad deprecandam autem clementiam vestram, et impetranda quae poscimus, legatos fratres et compresbyteros nostros direximus, quos petimus ut et clementer audire dignemini, et redire maturius censeatis.
EPISTOLA XIII.
Actis Theodosio gratiis de restitutis in basilicas orthodoxis, et dolore suo propter Ecclesiae turbas significato, episcopum Antiochiae mortuo Meletio subrogatum queritur: et ut Nectarius Constantinopoli post Maximum ordinatus loco cedat, vel de utriusque ordinatione in synodo Romae pronuntietur, petit.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
