Latin
Epistula ad Sororem
Ambrosius, SANCTUS AMBROSIUS MEDIOLANENSIS EPISCOPUS (c. 340-397) 0.1.36
Not analysed yet
[36] quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet, a quibus exasperetur. denique etiam speciali expressione Calligonus, praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: "me vivo tu contemnis Valentinianum? caput tibi tollo." respondi: "Deus permittat tibi, ut impleas, quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones." atque utinam Deus avertat eos ab ecclesia: in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!