# SANCTUS AMBROSIUS MEDIOLANENSIS EPISCOPUS (c. 340-397) 0.1.36

Ambrosius, SANCTUS AMBROSIUS MEDIOLANENSIS EPISCOPUS (c. 340-397), Epistula ad Sororem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/sanctus-ambrosius-mediolanensis-episcopus-c-340-397/0.1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ambrosius/sanctus-ambrosius-mediolanensis-episcopus-c-340-397/0.1.36

[36] quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet, a quibus exasperetur. denique etiam speciali expressione Calligonus, praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: "me vivo tu contemnis Valentinianum? caput tibi tollo." respondi: "Deus permittat tibi, ut impleas, quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones." atque utinam Deus avertat eos ab ecclesia: in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!

---

Ambrosius, SANCTUS AMBROSIUS MEDIOLANENSIS EPISCOPUS (c. 340-397). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose.html.
