Latin
14.10.1 to 14.10.4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.10.1-4
Not analysed yet
Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore, Constantius consulatu suo septies et Caesaris iterum, egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum. Dumque ibi diu moratur, commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim (ut supra retulimus) popularium quondam turbela discerpti. Quo verissime referente quae Gallus egerat coniuxque, super praeteritis maerens, et futurorum timore suspensus, angorem animi quam diu potuit emendabat. Miles tamen interea omnis apud Cabillona collectus, morarum impatiens saeviebat, hoc irritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent, alimentis nondum ex usu translatis. Unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio, ad discrimen trusus est ultimum. Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret, atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.