# Res Gestae 14.10.15-16

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 14.10.15 to 14.10.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.10.15

In summa tanquam arbitros vos quid suadetis opperior, ut princeps tranquillus, temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens. Non enim inertiae sed modestiae humanitatique (mihi credite) hoc quod recte consultum est adsignabitur. Mox dicta finierat, multitudo omnis ad quae imperator voluit promptior, laudato consilio, consensit in pacem, ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse; cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa. Icto post haec foedere gentium ritu, perfectaque sollemnitate, imperator Mediolanum ad hiberna discessit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
