# Res Gestae 14.10.6-11

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 14.10.6 to 14.10.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.10.6

Emensis itaque difficultatibus multis, et nive obrutis callibus plurimis, ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna, pontem suspendere navium compage Romani vi nimia vetabantur, ritu grandinis undique convolantibus telis; et cum id impossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat. Ecce autem ex inproviso index quidam regionum gnarus advenit, et mercede accepta, vadosum locum nocte monstravit, unde superari potuit flumen. Et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus, nullo id opinante, cuncta vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militis cura commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam existimabant. Infamabat autem haec suspicio Latinum domesticorum comitem et Agilonem tribunum stabuli atque Scudilonem scutariorum rectorem, qui tunc, ut dextris suis gestantes rem publicam, colebantur. At barbari suscepto pro instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte auspicibus, vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo fidentius resistebant, optimates misere, delictorum veniam petituros et pacem. Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu pensato, cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum: Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
