Latin
14.11.16 to 14.11.18
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.11.16-18
Not analysed yet
Inde aliis super alias urgentibus litteris exire et decem vehiculis publicis, ut praeceptum est, usus, relicto palatio omni, praeter paucos tori ministros et mensae, quos avexerat secum, squalore concretus, celerare gradum compellebatur, adigentibus multis, temeritati suae subinde flebiliter imprecatus, quae eum iam despectum et vilem arbitrio subdiderat infimorum. Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant. Solutus enim corporeis nexibus, animus semper vigens motibus indefessis, ex cogitationibus subiectis et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas φαντασίας nos appellamus.