# Res Gestae 14.11.21-22

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 14.11.21 to 14.11.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.11.21

Et cum ibi servaretur artissime, terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius, cubiculi tune praepositus, Pentadiusque notarius, et Mallobaudes armaturarum tribunus, iussu imperatoris compulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari. Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuit loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter: Aliam, parens optima, posce mercedem; hominis enim salus beneficio nullo pensatur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
