# Res Gestae 14.11.27-34

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 14.11.27 to 14.11.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.11.27

Hoc immaturo interitu, ipse quoque sui pertaesus, excessit e vita, aetatis nono anno atque vicensimo, cum quadriennio imperasset. Natus apud Tuscos in Massa Veternensi patre Constantio, Constantini fratre imperatoris, matreque Galla, sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt, et praefecturae. Fuit autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta compage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera, ita tamen ut maturius auctoritas emineret; tantum a temperatis moribus Iuliani differens fratris, quantum inter Vespasiani filios fuit Domitianum et Titum. Assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium, versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem, nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes. Cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram. Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit. Haec Adramytenum Andriscum, in fullonio natum, ad Pseudophilippi nomen evexit, et Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum. Eadem Mancinum post imperium dedidit Numantinis, Samnitum atrocitati Veturium, et Claudium Corsis, substravitque feritati Carthaginis Regulum; istius iniquitate Pompeius, post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum, ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur. Et Eunus quidam ergastularius servus ductavit in Sicilia fugitivos. Quam multi splendido loco nati Romani, eadem rerum domina conivente, Viriathi genua sunt amplexi vel Spartaci? Quot capita quae horruere gentes funesti carnifices absciderunt? Alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur. Quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et assidua, harenarum numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
