Latin
14.11.7 to 14.11.13
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.11.7-13
Not analysed yet
Inter res enim impeditas et turbidas, ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens, nec satisfactionem suscipiet aliquam, nec erratis ignoscet, sed ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret. Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clam affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant. Inter has curarum moles immensas, imperatoris scripta suscipiebat assidua, monentis orantisque ut ad se veniret, et mente monstrantis obliqua, rem publicam nec posse dividi nec debere, sed pro viribus quemque ei ferre suppetias fluctuanti, nimirum Galliarum indicans vastitatem. Quibus subserebat non adeo vetus exemplum, quod Diocletiano et eius collegae, ut apparitores Caesares non resides sed ultro citroque discurrentes, obtemperabant, et in Syria Augusti vehiculum irascentis, per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus. Advenit post multos Scudilo scutariorum tribunus, velamento subagrestis ingenii, persuasionis opifex callidus. Qui eum adulabili sermone periuriis admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant. Utque solent manum iniectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorum expectationem erectus, egressusque Antiochia numine laevo ductante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam; et ingressus Constantinopolim, tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis, capiti Thoracis aurigae coronam imposuit, ut victoris. Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit; ac nequo casu idem Gallus de futuris incertus, agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera conaretur, remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus perviis.