Latin
Book 14, Chapter 2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.2.1
Not analysed yet
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus affligebat. Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles spiritus irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae oppidum in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.