Latin
14.2.14 to 14.2.20
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.2.14-20
Not analysed yet
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae. Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi. Neque tamen exsiluit quisquam, nec permissus est congredi. Formidabatur enim flagrans vesania manus, et superior numero, et ruitura sine respectu salutis in ferrum. Viso itaque exercitu procul, auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones, exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant. Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans, hastisque feriens scuta, qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem, proximos iam gestu terrebat. Sed eum in certamen alacriter consurgentem, revocavere ductores, rati intempestivum anceps subire certamen, cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum. Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius, multitudine missilium sterneretur et lapidum. Illud tamen clausos vehementer angebat, quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis affluebant, ipsi vero solitarum rerum cibo iam consumendo, inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant. Haec ubi latius fama vulgasset, missaeque relationes assiduae Gallum Caesarem permovissent, quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur, iussus comes Orientis Nebridius, contractis undique militaribus copiis, ad eximendam periculo civitatem amplam et opportunam, studio properabat ingenti. Quo cognito abscessere latrones, nulla re amplius memorabili gesta, dispersique (ut solent,) avia montium petiere celsorum.