# Res Gestae 14.2.2

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 14, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.2.2

Atque (ut Tullius ait) ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad cum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita omnes instar turbinis degressi montibus impeditus et arduis, loca petivere mari confinia, per quae viis latebrosis sese convallibusque occultantes, mm appeterent noctes—luna etiam tum cornuta, ideoque nondum solido splendore fulgente—nauticos observabant. Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, seseque suspensis passibus iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
