# Res Gestae 14.2.3-8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 14.2.3 to 14.2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.2.3

Haecque non diu sunt perpetrata. Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes appulit navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa. Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima, in Lycaoniam annexam Isauriae se contulerunt, ibique densis intersaepientes itinera praetenturis, provincialium et viatorum opibus pascebantur. Excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae eisdem conterminant, dispositos et castella, et quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et dispersos, multitudine superabatur vigenti, quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium, eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens. Coactique aliquotiens nostri pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes, etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus; hoste discursatore rupium abscisa volvente superne, periculose per prona discedunt, aut ex necessitate ultima fortiter dimicantes, ruinis ponderum immanium consternuntur. Quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps, et cum edita montium petere coeperint grassatores, loci iniquitati milites cedunt. Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur. Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem, cum se impares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam, diu quidem intactam, sed timore populationum et caedum, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis communitam.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
