# Res Gestae 14.5.8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 14, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.5.8

Per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in complicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae indutum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc defensantem, ad sortem periculorum communium traxit. Et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus, ad comitatum imperatoris vinctum perduceret; quo percitus ille, exitio urgente abrupto, ferro eundem adoritur Paulum. Et quia languente dextera letaliter ferire non potuit, iam destrictum mucronem in proprium latus impegit. hocque deformi genere mortis, excessit e vita iustissimus rector, ausus miserabiles casus levare multorum.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
