# Res Gestae 14.5.9

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 14, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.5.9

Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus, reversusque ad principis castra, multos coopertos paene catenis adduxit, in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei, uncosque parabat carnifex et tormenta. Et ex his proscripti sunt plures, actique in exsilium alii, non nullos gladii consumpsere poenales. Nec enim quisquam facile meminit sub Constantio, ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
