# Res Gestae 14.6.1-6

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 14.6.1 to 14.6.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.6.1

Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam, ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens, et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem de, uerat institutus. Quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini, cuius avidis usibus vulgus intentum, ad motus asperos excitatur et crebros. Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narrator et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus. Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem. Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella; deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum; in iuvenem erectus et virum, ex omni plaga quam orbis ambit immensus, reportavit laureas et triumphos; iamque vergens in senium, et nomine solo aliquotiens vincens, ad tranquilliora vitae discessit. Ideo urbs venerabilis, post superbas efferatarum gentium cervices oppressas, latasque leges, fundamenta libertatis et retinacula sempiterna, velut frugi parens et prudens et dives, Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit. Et olim licet otiosae sint tribus, pacataeque centuriae, et nulla suffragiorum certamina, sed Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quot orae sunt partesque terrarum, ut domina suscipitur et regina, et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities, populique Romani nomen circumspectum et verecundum.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
