# Res Gestae 14.6.14-15

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 14.6.14 to 14.6.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.6.14

Cum autem commodis intervallata temporibus, convivia longa et noxia coeperint apparari, vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur, an exceptis his quibus vicissitudo debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio, id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum, aut artem tesserariam profitetur, aut secretiora quaedam se nosse confingit. Homines enim eruditos et sobrios, ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente, quod et nomenclatores, assueti haec et talia venditare, mercede accepta, lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscure.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
