Latin
Book 14, Chapter 6
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.6.7
Not analysed yet
Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor, levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis, ad errores lapsorum atque lasciviam. Ut enim Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione victuro, ante alia patriam esse convenit gloriosam.