# Res Gestae 14.9.2-5

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 14.9.2 to 14.9.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/14.9.2

Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui. Proinde die funestis interrogationibus praestituto, imaginarius iudex equitum resedit magister, adhibitis allis, iam quae essent agenda praedoctis, et assistebant hinc inde notarii, quid quaesitum esset quidve responsum, cursim ad Caesarem perferentes; cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis ora subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures. Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius, ob nominum gentilitatem oppressi. Praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos, fabricarum culpasse tribunos, ut adminicula futurae molitioni pollicitos. Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto, turpi confessione cogitatorum socium (quae nulla erant) fuisse firmavit, cum nec vidisset quicquam nec audisset, penitus expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius negans, suspensus in eodem gradu constantiae stetit, latrocinium illud esse, non iudicium clamans.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
