Latin
Book 15, Chapter 1
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.1.2
Not analysed yet
Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum; et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam totam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.