# Res Gestae 15.11.13-15

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 15.11.13 to 15.11.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/15.11.13

In Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani quae pertinet ad Hispanos, prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta omissis aliis multis, Burdigala et Arverni excellunt, et Santones et Pictavi. Novem populos Ausci commendant et Vasatae. In Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis civitatum exsultat decore multarum, e quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia; quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam. His prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis, insulaeque Stoechades.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
