# Res Gestae 15.2.1-3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 15.2.1 to 15.2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/15.2.1

Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem, sonante periculorum iudicialium tuba, in crimen laesae maiestatis arcessebatur Ursicinus, adulescente magis magisque contra eius salutem livore, omnibus bonis infesto. Hac enim superabatur difficultate, quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabiles, imperatoris aures occlusae, patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito, ante dictum ducem domi forisque desiderari, ut formidolosum Persicae genti, fingebant. Sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectius cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant, ut ad successores officiorum, more poscente, solent transire lictores.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
