# Res Gestae 15.5.1-3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 15.5.1 to 15.5.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/15.5.1

Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum. Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit, Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret. Dynamius quidam actuarius sarcinalium principis iumentorum, commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos, ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus. Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
