Latin
15.5.9 to 15.5.14
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.5.9-14
Not analysed yet
Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta. Qui cum haec legisset, haerens et ambigens diu quidnam id esset—nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat collocutos—epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum remisit, obsecrans ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe; nec enim intellexisse firmabat, ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius. Haec Malarichus subito nanctus, etiam tunc squalens et maestus, suamque et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens, adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio multitudo florebat, erectius iam loquebatur; tumultuando patefactis insidiis reserataque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum appetebatur. Hisque cognitis statuit imperator, dispicientibus consistorianis et militaribus universis, in negotium perspicaciter inquiri. Cumque iudices resedissent, Florentius Nigriniani filius agens tune pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta, apicumque pristinorum quasi quandam umbram repperiens animadvertit (ut factum est) priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta. Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum. Suspensus autem Eusebius ex comite privatarum, se conscio haec dixerat concitata. Aedesius omnino nescisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa. Dynamius vero ut praeclaris artibus illustratus, cum correctoris dignitate regere iussus est Tuscos et Umbros.