# Res Gestae 15.8.2-9

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 15.8.2 to 15.8.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/15.8.2

Id ubi, urgente malorum impendentium mole, confessus est proximis, succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se (quod numquam fecerat) aperte demonstrans, illi in assentationem nimiam eruditi, infatuabant hominem, nihil esse ita asperum dictitantes, quod praepotens eius virtus, fortunaque tam vicina sideribus, non superaret ex more. Addebantque noxarum conscientia stimulante complures, deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo. Quis annitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum migrationem ad longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune, omnibusque memorans anteponi debere propinquum. Post multa itaque per deliberationes ambiguas actitata, stetit fixa sententia, abiectisque disputationibus irritis, ad imperium placuit Iulianum assumere. Et cum venisset accitus, praedicto die advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit: Adsistimus apud vos—optimi rei publicae defensores—causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo. Post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt, rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes, persultant barbari Gallias, rupta limitum pace; hac animati fiducia, quod nos per disiunctissimas terras arduae necessitates adstringunt. Huic igitur malo ultra apposita iam proserpenti, si dum patitur tempus, occurrerit nostri vestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium detumescent, et imperii fines erunt intacti. Restat ut venturorum spem quam gero secundo roboretis effectu. Iulianum hunc fratrem meum patruelem (ut nostis,) verecundia qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum, iamque elucentis industriae iuvenem, in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis (si videntur utilia) etiam vestra consensione firmandis. Dicere super his plura conantem, interpellans contio lenius prohibebat, arbitrium summi numinis id esse non mentis humanae velut praescia venturi proclamans.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
