Latin
16.10.15 to 16.10.20
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.10.15-20
Not analysed yet
Verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum assensione mirabilem, haerebat attonitus, per giganteos contextus circumferens mentem, nec relatu effabiles, nec rursus mortalibus appetendos. Omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa, Traiani equum solum, locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle dicebat et posse. Cui prope adstans regalis Ormisda, cuius e Perside discessum supra monstravimus, respondit astu gentili: Ante inquit imperator, stabulum tale condi iubeto, si vales; equus quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus. Is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori. Multis igitur cum stupore visis horrendo, imperator de fama querebatur, ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius, erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit, deliberansque diu quid ibi ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco competenti monstrabo. Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam affectionis specie ductae, regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem illexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum. Nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede, mox natum, praesecto plus quam convenerat umbilico, necavit; tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret. Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et voluptate, assiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas, latrocinandi peritissimum genus, superiorem Moesiam et secundam populari Pannoniam; quibus percitus tricensimo postquam ingressus est die, quartum kal. lunias ab urbe profectus, per Tridentum iter in Illyricum festinavit.