# Res Gestae 16.11.1-5

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 16.11.1 to 16.11.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/16.11.1

At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies seque iterum consule, Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus, Remos properavit alacrior, magisque laetus quod exercitum regebat Severus, nec discors nec arrogans, sed longa militiae frugalitate compertus, et eum recta praeeuntem secutus, ut ductorem morigerus miles. Parte alia Barbatio, post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium, ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit. Cogitatum est enim, solliciteque praestructum, ut saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius, multitudine geminata nostrorum, forcipis specie, trusi in angustias caederentur. Dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes, inter utriusque exercitus castra occulte transgressi, invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita concremassent, ni clausis aditibus repercussi, quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent. Qua clade cognita, agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum expeditorum et fortium, tria observavit itinera, sciens per ea erupturos procul dubio grassatores; nec conatus ei insidianti irritus fuit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
