Latin
16.12.1 to 16.12.7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.12.1-7
Not analysed yet
Quo dispalato foedo terrore, Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus, Urius quin etiam et Ursicinus, cum Serapione et Suomario et Hortario, in unum robore virium suarum omni collecto, bellicumque canere bucinis iussis, venere prope urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse, cum ille tum etiam perficiendi munimenti studio stringeretur. Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat—is enim numerus eum sequebatur—barbara feritate certaminum rabiem undique concitante. Cuius asseveratione eadem subinde replicantis, ad maiora stimulati fiducia, missis legatis, satis pro imperio Caesari mandaverunt, ut terris abscederet virtute sibi quaesitis et ferro; qui ignarus pavendi, nec ira nec dolore perculsus, sed fastus barbaricos ridens, tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum, in eodem gradu constantiae stetit immobilis. Agitabat autem miscebatque omnia, sine modo ubique sese diffunditans, et princeps audendi periculosa, rex Chonodomarius, ardua subrigens supercilia, ut saepe secundis rebus elatus. Nam et Decentium Caesarem superavit, aequo Marte congressus, et civitates erutas multas vastavit et opulentas, licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit. Ad cuius roborandam fiduciam, recens quoque fuga ducis accessit, numero praestantis et viribus. Alamanni enim scutorum insignia contuentes, norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terrain, quorum metu aliquotiens, antequam gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi. Quae anxie ferebat sollicitus Caesar, quod trudente ipsa necessitate, digresso periculi socio, cum paucis (licet fortibus) populosis gentibus occurrere cogebatur. Iamque solis radiis rutilantibus, tubarumque concinente clangore, pedestres copiae lentis incessibus educuntur, earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.