Latin
16.12.14 to 16.12.16
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.12.14-16
Not analysed yet
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi. Addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina, recordantibus quod anno nuper emenso, Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus, nec visus est quisquam laris sui defensor, nec obvius stetit, sed concaede arborum densa undique semitis clausis, sidere urente brumali, aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso, nec resistere ausi, nec apparere, pacem impetraverunt, suppliciter obsecrantes. Sed nullus mutatam rationem temporis advertebat, quod tune tripertito exitio premebantur, imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. Postea vero pace data discesserat imperator, et sedata iurgiorum materia, vicinae gentes iam concordabant, et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.