Latin
16.12.32 to 16.12.35
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.12.32-35
Not analysed yet
Alios itidem bellandi usu diutino callentes, aptius ordinans, his exhortationibus adiuvabat: Exsurgamus—viri fortes—propulsemus fortitudine congrua illisa nostris partibus probra, quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepi. Quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes, rupturosque imperium irrequietis motibus praevideret, Quaeso inquit ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius, futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. Nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta. Haec aliaque in eundem modum saepius replicando, maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus, indignationi mixtus auditus est, unanimi conspiratione vociferantium, relictis equis secum oportere versari regales, ne siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe, facilem discedendi copiam reperirent. Hocque comperto, Chonodomarius iumento statim desiluit, et secuti eum residui idem fecere, nihil morati; nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.