Latin
16.12.44 to 16.12.48
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.12.44-48
Not analysed yet
Sed violentia iraque incompositi, barbari in modum exarsere flammarum, nexamque scutorum compagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum assiduis. Quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum Regibus, formidabilis manus, extremae necessitatis arficulo circumventos, (si iuvisset fors) ereptura, torvumque canentibus classicis, adultis viribus certabatur. Verum Alamanni bella alacriter ineuntes, altius anhelabant, velut quodam furoris afflatu, opposita omnia deleturi. Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant. Pares enim quodam modo coiere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles; illi feri et turbidi, hi quieti et cauti; animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti. Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.