# Res Gestae 16.12.60-68

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 16.12.60 to 16.12.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/16.12.60

Quibus visis, compulsus ad ultimos metus, ultro se dedidit solus egressus, comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos. Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva. Quibus ita favore superni numinis terminatis, post exactum iam diem, occinente liticine revocatus invitissimus miles, prope supercilia Rheni tendebat, scutorumque ordine multiplicato vallatus, victu fruebatur et somno. Ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero III: Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen; ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt, in campo constrata, et alii inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur. Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans. Et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri. Qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus, gentilique prece veniam poscens, bono animo esse est iussus. Et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris, missusque exinde Romam, in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est. His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos. Interque exaggerationem inanium laudum, ostentationemque aperte lucentium, inflabant ex usu imperatorem, suopte ingenio nimium, quicquid per omnem terrae ambitum agebatur, felicibus eius auspiciis assignantes.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
