Latin
16.2.1 to 16.2.8
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 16.2.1-8
Not analysed yet
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare. Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus. Habita itaque deliberatione assistentibus locorum peritis, quodnam iter eligeretur ut tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per Arbor …quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus. Sed cum subsererent quidam, Silvanum paulo ante magistrum peditum per compendiosas vias, verum suspectas, quia ramorum tenebris multis umbrantur, cum octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam viri fortis imitari magnopere nitebatur. Et nequa interveniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis, parum ad tuendum rectorem idoneis, percurso eodem itinere, Autosudorum pervenit. Ubi brevi (sicut solebat) otio cum milite recreatus, ad Tricasinos tendebat, et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis, decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat, gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est. Proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus, per multa discrimina venit Tricasas, adeo insperatus, ut eo portas paene pulsante, diffusae multitudinis barbarae metu, aditus urbis non sine anxia panderetur ambage. Et paulisper moratus, dum fatigato consulit militi, civitatem Remos, nihil prolatandum existimans, petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem unius mensis cibaria iusserat operiri praesentiam suam; cui praesidebat Ursicini successor Marcellus, et ipse Ursicinus, ad usque expeditionis finem agere praeceptus eisdem in locis.