# Res Gestae 16.7.8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 16, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/16.7.8

Cui spadonum veterum hunc comparare debeam, antiquitates replicando complures invenire non potui. Fuerunt enim apud veteres (licet oppido pauci) fideles et frugi, sed ob quaedam vitia maculosi. Inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contemptior fuit, aut propensior ad laedendum, vel regentibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior; ex omni latere autem ita paratum, neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
