# Res Gestae 17.1.4-11

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 17.1.4 to 17.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.1.4

Quibus clara fide compertis, Caesar noctis prima quiete, navigiis modicis et velocibus octingentos imposuit milites, ut spatio stadiorum xx sursum versum decurso egressi, quicquid invenire potuerint, ferro violarent et flammis. Quo ita disposito, solis primo exortu, visis per montium vertices barbaris, ad celsiora ducebatur alacrior miles, nulloque invento (hoc si quidem opinati discessere confestim) eminus ingentia fumi volumina visebantur, indicantia nostros perruptas populari terras hostiles. Quae res Germanorum perculit animos, atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt. Ut enim in rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum accursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti, evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens, opulentas pecore villas et frugibus rapiebat, nulli parcendo, extractisque captivis, domicilia cuncta, curatius ritu Romano constructa, flammis subditis exurebat. Emensaque aestimatione decimi lapidis, cum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit dux diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta, fossasque multifidas, latere hostium plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos. Ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis, roboreque abietum magno, semitas invenere constratas. Ideoque gradientes cautius retro, non nisi per anfractus longos et asperos ultra progredi posse, vix indignationem capientibus animis, advertebant. Et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum (aequinoctio quippe autumnali exacto, per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos) opus arreptum est memorabile. Et dum nullus obsisteret, munimentum quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est; locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
