# Res Gestae 17.10.3-8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 17.10.3 to 17.10.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.10.3

Inter has tamen moras, Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis improvisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana, sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur. Et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens, pacem genibus curvatis oravit. Et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros, et quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro illatis: quas si non ostendisset in tempore, sciret se rursus eadem flagitandum. Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum. Hoc progresso secutus exercitus, celsarum arborum obsistente concaede, ire protinus vetabatur. Verum per circuitus longos et flexuosos ubi ventum est tandem ad loca, ira quisque percitus armorum urebat agros et peoora diripiebat et homines, resistentesque sine ulla parsimonia contruncabant. His malis perculsus, rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit. Captivos restituere universos—id enim cura agebatur impensiore—iussus fidem non praestitit. Detentisque plurimis reddidit paucos. Quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
