Latin
Book 17, Chapter 10
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.10.9
Not analysed yet
Ad colloquium tandem accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus aspectu, condicione difficili premebatur, hac scilicet ut quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus, civitates quoque reparari, vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet; et haec pollicitus imprecatusque (si perfidum quicquam egisset,) luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est. Annonam enim transferre, ita ut Suomarius, ea re compelli non potuit, quod ad internicionem regione eius vastata, nihil inveniri poterat quod daretur.