Latin
17.11.2 to 17.11.3
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.11.2-3
Not analysed yet
Namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem, spectatissimis actibus eorum offensam. Ut Cimonem Miltiadis filium, insimulatum incesti, qui saepe ante et prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum, coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem; Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius impetrabili vigilantia, obstinatae in perniciem Romae, duae potentissimae sunt urbes excisae.