# Res Gestae 17.11.4

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 17, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.11.4

Nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui, multa scrutantes, cum nihil unde vituperari deberet, inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et irrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligatum gestabat: quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum asserebant; nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido, quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni; eum virum, quo nec fortior nec autem cautior quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
