# Res Gestae 17.12.1-3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 17.12.1 to 17.12.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.12.1

Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes, Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis. Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae; equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores. Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
