# Res Gestae 17.12.5-8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 17.12.5 to 17.12.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.12.5

Stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, si quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati, videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore quo discesserant restitissent. Gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine circa Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat. Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius nostros aggredi cogitarunt ut nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam. Aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti, sed ne eos quidem prompta iuvit audacia, in discrimina ruentes aperta.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
