# Res Gestae 17.13.22-26

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 17.13.22 to 17.13.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/17.13.22

Accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo, ad castra Romana convolavit eorum pars maior, diffusa per spatia ampla camporum, cum parentibus et natis atque coniugibus, opumque vilitate, quam eis celeritatis ratio furari permisit. Et qui animas amittere potius, quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis, et sedes alias suscipere sunt assensi, tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari, nec mutari seditionibus possint. Eisdemque ex sententia (ut credebatur,) acceptis, quievere paulisper, post feritate nativa in exitiale scelus erecti, ut congruo docebitur textu. Hoc rerum prospero currente successu, tutela Illyrico competens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator aggressus utramque perfecit. Infidis attritis stratisque, exsules populos (licet mobilitate suppares ) acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus collocavit. Eisdemque ad gratiae cumulum, non ignobilem quempiam regem, sed quem ipsi antea sibi praefecere regalem, imposuit, bonis animi corporisque praestantem. Tali textu recte factorum, Constantius iam metuente sublimior, militarique consensu, secundo Sarmaticus appellatus, ex vocabulo subactorum, iamque discessurus, convocatis cohortibus, et centuriis, et manipulis omnibus, tribunal insistens, signisque ambitus et aquilis, et agmine multiplicium potestatum, his exercitum allocutus est, ore omnium favorabilis, (ut solebat). Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum, omni iucunditate viris fortibus gratior, ea ad modum verecundiae replicare, quae divinitus delata sorte vincendi, et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores. Quid enim tam pulchrum tamque posteritatis memoriae iusta ratione mandandum, quam ut miles strenue factis, ductor prudenter consultis exultet?

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
